Hortorum cultus

Hortorum cultus est usus plantarum colendarum, pars horticulturae. In regionibus cultis, plerumque hortis, plantae ornamentales saepe florum, foliorum, vel totius speciei causa coluntur; plantae autem utiles, sicut holera radicalia, holera foliacea, fructus, herbaeque, consumptionis humanae aut tincturae, medicinae, cosmeticaeve causa coluntur. Hortorum cultus a multis usus remissivus habetur. Inter res hortorum cultui proprias sunt pomaria fructuum, longi satus quibus sunt unum aut plura fruticum, arborum, plantarum herbacearum genera varia, horti postici domiciliorum (pratulis et satibus iuxta fundamenta aedificiorum non exclusis), et horti capsarum, intra aut extra domos culti. Hortorum cultus summe praecipuus esse potest, solum una plantarum specie culta (res monocultura appellata), aut varias plantas in satibus mixtis amplecti potest (res polycultura appellata). Plantae colendae diligentem poscunt nixum, ac multum laborem implicare solent, quod hortorum cultum ab agricultura et silvicultura distinguit. Inter familiaria hortorum genera ab hominibus hodiernis culta sunt horti aromatici, horti aquatici, horti botanici, horti Iaponici, horti lapidei, horti verticales, horti Zen, paradisi.


Developed by StudentB